vae provocatrix et redempta civitas columba
non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non
est confisa ad Deum suum non adpropiavit
principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices
eius lupi vespere non relinquebant in mane
prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius
polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane
mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit
autem iniquus confusionem
disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci
vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates
eorum non remanente viro nec ullo habitatore
dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit
habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam
verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes
suas
quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis
meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et
colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem
iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra
quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in
nomine Domini et serviant ei umero uno
ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii
dispersorum meorum deferent munus mihi
in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus
tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio
tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius
in monte sancto meo
et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et
sperabunt in nomine Domini
reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur
mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam
ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat
lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni
corde filia Hierusalem
abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex
Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non
dissolvantur manus tuae
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit
gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua
exultabit super te in laude
nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut
non ultra habeas super eis obprobrium
ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore
illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat
congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra
confusionis eorum
in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo
congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus
populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis
vestris dicit Dominus